CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Galei stellati.

1. Musteli quartum genus assignarunt Græci, quod Aristoteles ποίκιλον, hoc est Catulum dixit: nonnulli ἀστήριον, Latini Stellare: Oppianus à cute versicolori Pardalionem, alii Pantheram, Veneti Guattam: Massilienses, un Gatto: nostri à ruffa & subflaua cute Rossetam nominarunt. Viuiparum est piscis genus, cuius dentium morsus non secus est lethalis, ac Draconis aculei punctura. Unde illud Oppiani,
Exitiale facit vulnus Panthera tremendisDentibus in terra, fluctu magis aspera Ponto.
2. Huius cutis facilè glubitur, quemadmodum & Caniculæ, qua exiccata, fabri lignarii perpoliendis operibus suis uti solent. Proinde tres huius piscis species animaduerti possunt: alius enim est crassus, {73} niger, & recurtus, quem vulgus Massiliensium Guattum auguerum vocat, cuius figuram proximè hîc cernere potes.
Galeus Stellaris, maior: Massiliensibus, Guat augur.
3. Alius vulgaris, & paulò magis candidus, quem post Guattum ostendemus. Tertius Tyrrheno tantùm (quod sciam) litori cognitus, carnis iucunditate ac redolentia cæteros exuperans. Quamobrem Romanum vulgus Guattum muscarolum nominauit. Nunquam is sesquilibram exuperat, stellulísque ut & toto corpore candidioribus est conspicuus. Proinde duabus Rossetarum picturis contentus eris. {74}
Galeus Stellaris, minor: Vulgo, Roussette.