Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galei stellati.
1. Musteli quartum genus assignarunt Græci, quod Aristoteles ποίκιλον, hoc est Catulum dixit: nonnulli ἀστήριον, Latini Stellare: Oppianus a cute versicolori Pardalionem, alii Pantheram, Veneti Guattam: Massilienses, un Gatto: nostri a ruffa et subflava cute Rossetam nominarunt. Viviparum est piscis genus, cujus dentium morsus non secus est lethalis, ac Draconis aculei punctura. Unde illud Oppiani,
Exitiale facit vulnus Panthera tremendisDentibus in terra, fluctu magis aspera Ponto.
2. Hujus cutis facile glubitur, quemadmodum et Caniculæ, qua exiccata, fabri lignarii perpoliendis operibus suis uti solent. Proinde tres hujus piscis species animaduerti possunt: alius enim est crassus, {73} niger, et recurtus, quem vulgus Massiliensium Guattum auguerum vocat, cujus figuram proxime hic cernere potes.
Galeus Stellaris, major: Massiliensibus, Guat augur.
3. Alius vulgaris, et paulo magis candidus, quem post Guattum ostendemus. Tertius Tyrrheno tantum (quod sciam) litori cognitus, carnis jucunditate ac redolentia cæteros exuperans. Quamobrem Romanum vulgus Guattum muscarolum nominavit. Nunquam is sesquilibram exuperat, stellulisque ut et toto corpore candidioribus est conspicuus. Proinde duabus Rossetarum picturis contentus eris. {74}
Galeus Stellaris, minor: Vulgo, Roussette.