Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galeus canicula.
1. Κῦνα Græci, Latini Caniculam nominarunt, Mustelorum ac Galeorum postremum genus: maximum tamen, et minime aculeatum, vorax, ac cæteris piscibus infensissimum: dentesque omnium majores, acutiores, latiores, crenatos habens: cujus cutis admodum aspera, fabris nostris lignariis non minus expetitur, quam apud Italos Rhinæ cutis. Valet enim ad arcus et sagittas expoliendas, lignique asperiora vitia emendanda, maculasque ejus superficiem inficientes protinus eluendas. Hoc etiam ensium ac pugionum manubria contegunt, ne tam facile manu dissiliant. Duas habet in tergore pinnas, rectas quidem eas, spinisque carentes: duas item ad latera, utrinque unam: branchiarum foramina quinque in quolibet latere: ani vero foramen inter duas pinnas positum, nullamque sub cauda pinnam ostendit. Cætera cum reliquis conuenit. {75}