CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Galeus canicula.

1. Κῦνα Græci, Latini Caniculam nominarunt, Mustelorum ac Galeorum postremum genus: maximum tamen, & minimè aculeatum, vorax, ac cæteris piscibus infensissimum: dentésque omnium maiores, acutiores, latiores, crenatos habens: cuius cutis admodum aspera, fabris nostris lignariis non minus expetitur, quàm apud Italos Rhinæ cutis. Valet enim ad arcus & sagittas expoliendas, ligníque asperiora vitia emendanda, maculásque eius superficiem inficientes protinus eluendas. Hoc etiam ensium ac pugionum manubria contegunt, ne tam facilè manu dissiliant. Duas habet in tergore pinnas, rectas quidem eas, spinísque carentes: duas item ad latera, utrinque unam: branchiarum foramina quinque in quolibet latere: ani verò foramen inter duas pinnas positum, nullámque sub cauda pinnam ostendit. Cætera cum reliquis conuenit. {75}