CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mustela, sive Lampetra.

1. Galeorum generis est, quæ nostris a lambendis petris Lampetra, vel Lampreda dicitur: quod integrum fere diem ore succiso, denticulis circumvallato, saxis, quemadmodum et picatis navium clavis, sic inhæreat, ut ea lambere videatur. Hanc Græci, inquit Galenus, Galeonymum et Galexiam appellarunt: Latini Mustelam, a maculati hujus nominis quadrupedis tegminis similitudine. Huic pisci Plinius proximam mensam post Scarum tribuit, ac Murenæ æmulum esse affirmat. Fuit enim apud antiquos (ut et Acipenser) inter præcipuæ authoritatis pisces: sed Murena æquorea tantum, ac spinosa est. Mustela autem et fluvialis et marina reperitur, ambæ prorsus cartilaginæ: quanquam Dorion cujusdam fluviatilis Murenæ meminisse videtur, cui spinam unicam esse tradit, ei Asellorum generi persimilem, quod quidam Calariam dicunt. Cæterum marina cacochyma est, nautis præcipue infensa, dum temonibus fere triduum inhærens, caudam in contrarium vertit, recensque picatæ navis lateribus picem lambendo sic infigitur, ut nautas ab itinere remoretur. Fluuialis est duplex: major, in Illyrico sinu, ac per stagna binominis Istri frequens: Gallicæ Mosellæ ac Ligeri, atque adeo Alpinis quibusdam lacubus peculiaris, qualis est Rhetiæ Brigantinus Plinio dictus, lautiores popinas per verna quadragesimæ jejunia celebriores reddens: quo maxime tempore cartilaginea ipsorum spina (Cordam appellant) nondum induruit. Minor, vix palmi longitudinem, pollicisque crassitiem excedit. Vivis fontibus, rivulis, ac lympidorum fluminum litoribus gaudens, Romæ, Lugduni ac Lutetiæ frequentissima. Lampredotum Romani, Lampredonem Parisini, Lugdunenses Civellam vocant. Ac ne quis id Mustelæ genus in majorem degenerare credat, unicum hoc nobis argumentum esse potest, quod ea, quanquam pusilla, ova tamen ac fœtus edat. Cætera majori similis. Porro majores Lampetræ suis sexibus distingui solent, quarum (fluviatilium præsertim) mares, expetibiliores sunt, {76} ob carnis suavitatem ac firmitudinem. Omnes, viviparorum cetaceorum more, fistulam in cervice habent, per quam dum navibus aut saxis inhærent, aquam ad branchias attrahunt, quas utrinque sub cute septenis foraminibus in rectum ordinem dispositis, præter aliorum piscium morem, reconditas habent. Maculoso alioqui sunt tergore, superne quidem ex atro in lividum ac cinereum colorem desinente, subtus candido, undecunque glabro, atque anguillæ modo lubrico, cum qua hoc etiam habent commune, quod per longitudinem diffissæ, atque in frusta consectæ, diutius adhuc vivere conspiciantur. Cor habent sub branchiis ac foraminibus reconditum, cartilaginea membrana, spongiosa ac prætumida inclusum, subrotundum ciceris crassitie, hepar oblongum, unius tantum lobi, felle carens. Minor autem Lampetra fuscum habet tergus, ventrem candicantem, cor ex subrotundo angulosum, milii magnitudine. Unicum omnes habent intestinum rectum, minime complicatum: reliquum corporis in fœminis, matrix ovis referta, occupat. Proinde nullas habent laterales pinnas, sinuosoque impulsu natant, ut Silurus ac Murena. Spumarum indiciis comperiri solent, captæque perpetua aqua immergi, cum qua ex longinquis partibus in urbem deferuntur.
Γαλεώνυμος, Græce: Mustela, Latine: Lampetra, Vulgo: Gallice, Lamproye. {77}