CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mustela, siue Lampetra.

1. Galeorum generis est, quæ nostris à lambendis petris Lampetra, vel Lampreda dicitur: quòd integrum ferè diem ore succiso, denticulis circumuallato, saxis, quemadmodum & picatis nauium clauis, sic inhæreat, ut ea lambere videatur. Hanc Græci, inquit Galenus, Galeonymum & Galexiam appellarunt: Latini Mustelam, à maculati huius nominis quadrupedis tegminis similitudine. Huic pisci Plinius proximam mensam post Scarum tribuit, ac Murenæ æmulum esse affirmat. Fuit enim apud antiquos (ut & Acipenser) inter præcipuæ authoritatis pisces: sed Murena æquorea tantùm, ac spinosa est. Mustela autem & fluuialis & marina reperitur, ambæ prorsus cartilaginæ: quanquam Dorion cuiusdam fluuiatilis Murenæ meminisse videtur, cui spinam unicam esse tradit, ei Asellorum generi persimilem, quod quidam Calariam dicunt. Cæterùm marina cacochyma est, nautis præcipuè infensa, dum temonibus ferè triduum inhærens, caudam in contrarium vertit, recénsque picatæ nauis lateribus picem lambendo sic infigitur, ut nautas ab itinere remoretur. Fluuialis est duplex: maior, in Illyrico sinu, ac per stagna binominis Istri frequens: Gallicæ Mosellæ ac Ligeri, atque adeò Alpinis quibusdam lacubus peculiaris, qualis est Rhetiæ Brigantinus Plinio dictus, lautiores popinas per verna quadragesimæ ieiunia celebriores reddens: quo maximè tempore cartilaginea ipsorum spina (Cordam appellant) nondum induruit. Minor, vix palmi longitudinem, pollicísque crassitiem excedit. Viuis fontibus, riuulis, ac lympidorum fluminum litoribus gaudens, Romæ, Lugduni ac Lutetiæ frequentissima. Lampredotum Romani, Lampredonem Parisini, Lugdunenses Ciuellam vocant. Ac ne quis id Mustelæ genus in maiorem degenerare credat, unicum hoc nobis argumentum esse potest, quòd ea, quanquam pusilla, oua tamen ac fœtus edat. Cætera maiori similis. Porrò maiores Lampetræ suis sexibus distingui solent, quarum (fluuiatilium præsertim) mares, expetibiliores sunt, {76} ob carnis suauitatem ac firmitudinem. Omnes, viuiparorum cetaceorum more, fistulam in ceruice habent, per quam dum nauibus aut saxis inhærent, aquam ad branchias attrahunt, quas utrinque sub cute septenis foraminibus in rectum ordinem dispositis, præter aliorum piscium morem, reconditas habent. Maculoso alioqui sunt tergore, supernè quidem ex atro in liuidum ac cinereum colorem desinente, subtus candido, undecunque glabro, atque anguillæ modo lubrico, cum qua hoc etiam habent commune, quòd per longitudinem diffissæ, atque in frusta consectæ, diutius adhuc viuere conspiciantur. Cor habent sub branchiis ac foraminibus reconditum, cartilaginea membrana, spongiosa ac prætumida inclusum, subrotundum ciceris crassitie, hepar oblongum, unius tantum lobi, felle carens. Minor autem Lampetra fuscum habet tergus, ventrem candicantem, cor ex subrotundo angulosum, milii magnitudine. Unicum omnes habent intestinum rectum, minimè complicatum: reliquum corporis in fœminis, matrix ouis referta, occupat. Proinde nullas habent laterales pinnas, sinuosóque impulsu natant, ut Silurus ac Murena. Spumarum indiciis comperiri solent, captǽque perpetua aqua immergi, cum qua ex longinquis partibus in urbem deferuntur.
Γαλεώνυμος, Græce: Mustela, Latine: Lampetra, Vulgo: Gallice, Lamproye. {77}