Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Libella.
1. Zigænam Græci, Libellam Latini vocaverunt, fabrorum lignariorum et architectorum instrumentum, e quo dependente perpendiculo, rectas parietum ac lignorum facies oculorum nictu pernoscunt: cui instrumento quod is piscis (cujus picturam vides) veluti adamussim respondeat, Oppianus, {61} Galenus, Plinius, cæterique doctiores, Zigænæ ac Libellæ nomen indiderunt: nos vulgo Nivellum appellamus: quod instrumentum inversum, quia ad arcus et tormenti bellici similitudinem accedat, Itali Balistam nominare maluerunt: Massilienses a dentium sæuitie Cagnolam, atque a feritate Judæum, et fortassis a deceptione Baratellam incerta nomenclatura dicunt. Cetaceus est piscis, cartilagineus, rotundus, oblongus, horridus, ac plane monstruosus, Mediterranei ad Smirnam maxima incola mustelini generis, damnosus magis quam utilis. Quamobrem natura carnem insipidam, et humanis corporibus noxiam illi tribuit: dentesque (quos in quinque ordines digestos, numerosissimos, planos, ut Carcharias gerit), sub cute ad prædam reconditos, atque oculus præter aliorum morem in pronam capitis partem excavatos, ut deorsum potius, quam sursum leonina quadam voracitate conuertat. Cætera pinnis cute, ac branchiis plane mustelam refert, sed tanta asperitate non horret.