CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Libella.

1. Zigænam Græci, Libellam Latini vocauerunt, fabrorum lignariorum & architectorum instrumentum, è quo dependente perpendiculo, rectas parietum ac lignorum facies oculorum nictu pernoscunt: cui instrumento quòd is piscis (cuius picturam vides) veluti adamussim respondeat, Oppianus, {61} Galenus, Plinius, cæteríque doctiores, Zigænæ ac Libellæ nomen indiderunt: nos vulgò Niuellum appellamus: quod instrumentum inuersum, quia ad arcus & tormenti bellici similitudinem accedat, Itali Balistam nominare maluerunt: Massilienses à dentium sæuitie Cagnolam, atque à feritate Iudæum, & fortassis à deceptione Baratellam incerta nomenclatura dicunt. Cetaceus est piscis, cartilagineus, rotundus, oblongus, horridus, ac planè monstruosus, Mediterranei ad Smirnam maxima incola mustelini generis, damnosus magis quàm utilis. Quamobrem natura carnem insipidam, & humanis corporibus noxiam illi tribuit: dentésque (quos in quinque ordines digestos, numerosissimos, planos, ut Carcharias gerit), sub cute ad prædam reconditos, atque oculus præter aliorum morem in pronam capitis partem excauatos, ut deorsum potius, quàm sursum leonina quadam voracitate conuertat. Cætera pinnis cute, ac branchiis planè mustelam refert, sed tanta asperitate non horret.
Zigæna, Græcis: Libella, Latinis: Balista, Italis: Cagnola, Massiliensibus. {62}