CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Vulpecula.

1. Ἀλωπέκιον Græci, Latini Vulpeculam dixerunt, cartilagineum piscem mustelini generis sesquicubitalem, atque interdum longiorem, fulua, asperrima, minime tamen squamosa cute præditum, quæ perpoliendis artificum operibus apprime idonea effet, nisi difficillime à copiosa quæ illi subest pinguedine diuelleretur: quamobrem Italorum vulgus piscem hunc Porcum marinum appellauit. Proin de insulsam & cacochymam carnem habet operariorum ac rusticorum cibo destinatam, ellychniis ac pellium concinnatoribus utilem, cuius etiam hepar sex interdum olei libras colliquatum effundat. Corporis huius pileis moles est triquetra: capitis superior pars, ad Bufonem vel Aquilam marinam, inferior ad porcum accedit, branchiarúmque foramina mustelæ aut catti similia gerit: ac quo loco cæteris animalibus aures videas, eo in loco natura sub pinnis ad hoc destinatis foramina quædam, quina utrinque occultauit, excipiendæ atque emittendæ aquæ accommodata. Cæterum lucidissimos habet oculos, per medium nigerrimos: os semper apertum, Sturionis modo: cuius maxilla superior pectinatim insertos dentes exerit, quibus accedunt alii paruuli in partes disseminati. Rostrum quoque veluti porcinum habet, quatuor foraminibus pertusum, quorum superiores inferioribus minores esse conspicies. Dorsum duabus pinnis communitum, quarum quælibet suo armata est aculeo. Caudam ad imum latiusculam, sursum in angulum abeuntem: nauiculæ temonem esse diceres. Ac quod ad interiores partes attinet, iecore est supramodum magno, albicante, in duos lobos diuiso, quorum uterque usque ad imum ventrem porrigitur, folliculum sub dextro satis latum, nigrum, copioso fello turgentem. Lienem præterea rubrum, circinnatum, stomacho insidentem, huícque circa mediam ventris regionem incumbentem paucas intestinorum spiras, quarum munus utrinque ad stomachum cuiusdam veluti uterculi absoluere videntur. {63}
Vulpecula Italica: à Venetis, Porco marino. {65}