CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Vulpecula.

1. Ἀλωπέκιον Græci, Latini Vulpeculam dixerunt, cartilagineum piscem mustelini generis sesquicubitalem, atque interdum longiorem, fulva, asperrima, minime tamen squamosa cute præditum, quæ perpoliendis artificum operibus apprime idonea effet, nisi difficillime a copiosa quæ illi subest pinguedine divelleretur: quamobrem Italorum vulgus piscem hunc Porcum marinum appellavit. Proin de insulsam et cacochymam carnem habet operariorum ac rusticorum cibo destinatam, ellychniis ac pellium concinnatoribus utilem, cujus etiam hepar sex interdum olei libras colliquatum effundat. Corporis hujus pileis moles est triquetra: capitis superior pars, ad Bufonem vel Aquilam marinam, inferior ad porcum accedit, branchiarumque foramina mustelæ aut catti similia gerit: ac quo loco cæteris animalibus aures videas, eo in loco natura sub pinnis ad hoc destinatis foramina quædam, quina utrinque occultavit, excipiendæ atque emittendæ aquæ accommodata. Cæterum lucidissimos habet oculos, per medium nigerrimos: os semper apertum, Sturionis modo: cujus maxilla superior pectinatim insertos dentes exerit, quibus accedunt alii parvuli in partes disseminati. Rostrum quoque veluti porcinum habet, quatuor foraminibus pertusum, quorum superiores inferioribus minores esse conspicies. Dorsum duabus pinnis communitum, quarum quælibet suo armata est aculeo. Caudam ad imum latiusculam, sursum in angulum abeuntem: naviculæ temonem esse diceres. Ac quod ad interiores partes attinet, jecore est supramodum magno, albicante, in duos lobos diviso, quorum uterque usque ad imum ventrem porrigitur, folliculum sub dextro satis latum, nigrum, copioso fello turgentem. Lienem præterea rubrum, circinnatum, stomacho insidentem, huicque circa mediam ventris regionem incumbentem paucas intestinorum spiras, quarum munus utrinque ad stomachum cujusdam veluti uterculi absoluere videntur. {63}
Vulpecula Italica: a Venetis, Porco marino. {65}