CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Simia.

1. Cartilaginei generis est, quæ Latinis à vultus similitudine Simia marina, Genuensium vulgo à falcata duorum cubitorum cauda, Pesce Spada dicitur: Galeo, Libellæ, Hinnulo, ac reliquis galeis ipsa pellis forma ac constitutione ferè respondens. Ingrati alioqui saporis est, nulliúsque apud veteres memoriæ insignis, præterquam quòd aiunt, piscem hunc Delphino ægrotanti medicinam præstare. Branchias habet Galeis persimiles, pinnásque in tergore, & ad latera satis conspicuas, cutem ad Galeos accedentem, sed magis læuem.
2. Rumor est, Simiæ genus aliud in mari rubro reperiri: quod etsi potius ad torpedinem accedat, terrestris tamen Simiæ faciem refert, quibusdam alis præditam, ut ad aquæ superficiem quodammodo volare videatur. Sed hoc piscis aut monstri potius genus mihi nusquam conspectum est: prius autem Simia tum Romæ, tum etiam in. Ligustico litore aliquando visa est.