Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Serra marina.
1. Serram, ut Xiphium, aut Gladium, appellaverunt antiqui cetaceum ac cartilagineum piscem, magnæ interdum molis: cujus capiti quoddam veluti rostrum adnascitur per medium latum, in mucronem desinens: ad latera in multos veluti dentes utrinque serratum, in quo a Xiphio præcipue differt. Est enim huic plana tantum, et nullis dentibus distincta excrescentia. Proinde Serra, Indico ac magno mari frequens est, nostris litoribus ignota: imo neque antiquis, nec etiam nostris hominibus, præterquam solo rostro (quod a mercatoribus isthuc affertur) usquam compertum. Id autem est longitudinis interdum tricubitalis, sesquipedalis autem latitudinis, per medium plane car {66} tilagineum ac flexile: asperiuscula, eaque subcineritia cute contectum: ad cujus latera, octo et quinquaginta dentes propemodum osseos connumerare possis. Sunt qui Serpentis Linguam vulgari quodam errore nominant.