CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 04/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Serra marina.

1. Serram, ut Xiphium, aut Gladium, appellauerunt antiqui cetaceum ac cartilagineum piscem, magnæ interdum molis: cuius capiti quoddam veluti rostrum adnascitur per medium latum, in mucronem desinens: ad latera in multos veluti dentes utrinque serratum, in quo à Xiphio præcipuè differt. Est enim huic plana tantùm, & nullis dentibus distincta excrescentia. Proinde Serra, Indico ac magno mari frequens est, nostris litoribus ignota: imò neque antiquis, nec etiam nostris hominibus, præterquam solo rostro (quod à mercatoribus isthuc affertur) usquam compertum. Id autem est longitudinis interdum tricubitalis, sesquipedalis autem latitudinis, per medium planè car {66} tilagineum ac flexile: asperiuscula, eáque subcineritia cute contectum: ad cuius latera, octo & quinquaginta dentes propemodum osseos connumerare possis. Sunt qui Serpentis Linguam vulgari quodam errore nominant.