Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galeorum multæ species.
1. Quos Græci Galeos, tam marinos quam terrestres, Latini autem Mustelas, nostri nullo discrimine Marinos canes appellant. Horum multæ sunt species, multa etiam nomina consequutæ. Quidam enim ab asperitate vel lævitate, spinaces, aculeati aut læves: alii a maculosa cute Nebrides, qui et Hinnuli ac Stellares dicti sunt. Omnes litorales cartilaginei generis, ex ovis quæ intus concipiunt: vivos deinde fœtus miro naturæ artificio emittentes, qui etsi generis (ut dictum est) sunt ejusdem, tamen figuram, magnitudine, corporis constitutione, atque internis partibus, præsertim utero, plurimum inter se differunt. Quamobrem diversa nomina pro diversis speciebus sunt adepti: quorum maribus geminæ velut apophyses ad excrementi ostium propendent, fœminis folliculus cartilagineus oblongus in vuluæ introitu quasi testaceus apparet: in quo albugineus humor concrescit, quem ante conceptum emittunt. Matriculam marinam e re ipsa vulgus vocat. Ea autem tricas quasdam a quatuor angulis tam multiplicibus nexibus intertextas habet, ut fidium inter se convolutarum speciem referant. Hanc, ut melius qualis sit innotescat, hic delineari curavimus. {68}
Matricula marina: Vulgo, Crapault de mer.
2. Proinde, ut Galeorum historiam absoluamus, hoc etiam animaduertendum est, fœminas suis maribus majores esse: easque senos vel octonos, atque interdum plures, omnibus partibus absolutos fœtus, pedali longitudine diversis temporibus parere. Persæpe autem vivo emergente fœtu, ovis adhuc cru {69} dis et inexclusis scatet uterus, superiorem ejus partem, quæ ad septum est, occupantibus: quorum alia dextro matricis cornu, alia sinistro concluduntur. At in catulis hoc præcipua admiratione dignum est visum, quod nulla ipsi secundina contegantur, atque ab umbilici venosa quadam parte nutriantur. Quum enim ova foras non exeant, certisque vinculis matrici obuinciantur, amnio tantum tunica opus habuisse videntur, quo jam efformato fœtu, et rimam quamdam in sterno inter pinnas, quæ ad branchias sunt, ducente, alimentum a matrice per vinculum seu umbilicum suscipit, adeo quidem tenuem, ut lyræ fidiculam non exuperet. Id autem alimentum, secundum tenuem ac exilem fidiculam in quandam veluti perulam fertur, quam ventriculum esse diceres, quo tanquam ovi vitello perpetuo repleta esse conspicitur, cujus positio est in ventre medio, duobusque hepatis lobis subjicitur. Ac, quod ita res habeat, catulum a matris utero exectum, si per ventrem disseces, verum ejus ventriculum perpetuo vacuum ac jejunum comperies: nihil enim per os assumit aut deuorat. Rectum vero intestinum recrementis lividis turgere conspicies, lienemque sub sinistra stomachi parte collocatum, ex jecore autem nihil fellis emergere. Quinetiam vivum pisciculum a matris utero siquando illæsum exemeris, atque in aquam proieceris, protinus vivere ac natare cernes, ac nihilominus in uteri profundo ova permulta reperies, quorum sena, interdum octona, crassiora, mollia, lutea, tenuissima membrana contecta ac coaceruata, ad novos fœtus producendos jam esse destinata coniicies, super quibus infinita alia minora, ac futurorum ovorum rudimenta cernes, quæ nusquam interituræ Galeorum prolis tibi spem aliquam adferre possint. Sed est nunc de singulis Galeorum speciebus dicendum.