Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 09/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galeorum multæ species.
1. Quos Græci Galeos, tam marinos quàm terrestres, Latini autem Mustelas, nostri nullo discrimine Marinos canes appellant. Horum multæ sunt species, multa etiam nomina consequutæ. Quidam enim ab asperitate vel læuitate, spinaces, aculeati aut læues: alii à maculosa cute Nebrides, qui & Hinnuli ac Stellares dicti sunt. Omnes litorales cartilaginei generis, ex ouis quæ intus concipiunt: viuos deinde fœtus miro naturæ artificio emittentes, qui etsi generis (ut dictum est) sunt eiusdem, tamen figuram, magnitudine, corporis constitutione, atque internis partibus, præsertim utero, plurimùm inter se differunt. Quamobrem diuersa nomina pro diuersis speciebus sunt adepti: quorum maribus geminæ velut apophyses ad excrementi ostium propendent, fœminis folliculus cartilagineus oblongus in vuluæ introitu quasi testaceus apparet: in quo albugineus humor concrescit, quem ante conceptum emittunt. Matriculam marinam è re ipsa vulgus vocat. Ea autem tricas quasdam à quatuor angulis tam multiplicibus nexibus intertextas habet, ut fidium inter se conuolutarum speciem referant. Hanc, ut melius qualis sit innotescat, hîc delineari curauimus. {68}
Matricula marina: Vulgo, Crapault de mer.
2. Proinde, ut Galeorum historiam absoluamus, hoc etiam animaduertendum est, fœminas suis maribus maiores esse: eásque senos vel octonos, atque interdum plures, omnibus partibus absolutos fœtus, pedali longitudine diuersis temporibus párere. Persæpe autem viuo emergente fœtu, ouis adhuc cru {69} dis & inexclusis scatet uterus, superiorem eius partem, quæ ad septum est, occupantibus: quorum alia dextro matricis cornu, alia sinistro concluduntur. At in catulis hoc præcipua admiratione dignum est visum, quòd nulla ipsi secundina contegantur, atque ab umbilici venosa quadam parte nutriantur. Quum enim oua foras non exeant, certísque vinculis matrici obuinciantur, amnio tantùm tunica opus habuisse videntur, quo iam efformato fœtu, & rimam quamdam in sterno inter pinnas, quæ ad branchias sunt, ducente, alimentum à matrice per vinculum seu umbilicum suscipit, adeò quidem tenuem, ut lyræ fidiculam non exuperet. Id autem alimentum, secundum tenuem ac exilem fidiculam in quandam veluti perulam fertur, quam ventriculum esse diceres, quo tanquam oui vitello perpetuò repleta esse conspicitur, cuius positio est in ventre medio, duobúsque hepatis lobis subiicitur. Ac, quòd ita res habeat, catulum à matris utero exectum, si per ventrem disseces, verum eius ventriculum perpetuò vacuum ac ieiunum comperies: nihil enim per os assumit aut deuorat. Rectum verò intestinum recrementis liuidis turgere conspicies, lienémque sub sinistra stomachi parte collocatum, ex iecore autem nihil fellis emergere. Quinetiam viuum pisciculum à matris utero siquando illæsum exemeris, atque in aquam proieceris, protinus viuere ac natare cernes, ac nihilominus in uteri profundo oua permulta reperies, quorum sena, interdum octona, crassiora, mollia, lutea, tenuissima membrana contecta ac coaceruata, ad nouos fœtus producendos iam esse destinata coniicies, super quibus infinita alia minora, ac futurorum ouorum rudimenta cernes, quæ nusquam interituræ Galeorum prolis tibi spem aliquam adferre possint. Sed est nunc de singulis Galeorum speciebus dicendum.