Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Mustelus spinax.
1. Omnium Galeorum aut Mustelorum marinorum crassissimus ac longissimus est, qui à rigenti {70} bus ac spinosis duobus aculeis, quibus in tergoris pinnis maximè horridus apparet: Græcis Acanthus, Latinis Spinax, Venetis Azio, Genuensibus Aguseo, quasi acænam dicerent, in cuius extremo infixus est aculeus ad pungendos boues. Massiliensibus Egullats dicitur. Lutetiæ & reliquis litoribus Oceani particulare nullum nomen habet, cùm unico, ut dictum est, nomine Canis omnes Galeos comprehendant. Huius speciei permulti Lutetiam plerunque Autumno adferuntur: nam aliis anni temporibus rarissimos cernas, tunc quidem ulnæ longitudinem, crurísque crassitiem adæquantes: quo tempore fœminas fœtas esse, oua super mammis ad præcordia continentes, catulósque pedis longitu dinem æquare in utero persæpe conspeximus. Hoc à cæteris discrepat, quòd dentes longos, acutos & prominentes, & caudam Rhinæ quodammodo similem gerat. Colore externo, internísque partibus quantum ab aliis discrepet, ex sequentibus descriptionibus intelliges. Maris autem figuram ac formam sequens figura te docebit.