CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Mustelus spinax.

1. Omnium Galeorum aut Mustelorum marinorum crassissimus ac longissimus est, qui a rigenti {70} bus ac spinosis duobus aculeis, quibus in tergoris pinnis maxime horridus apparet: Græcis Acanthus, Latinis Spinax, Venetis Azio, Genuensibus Aguseo, quasi acænam dicerent, in cujus extremo infixus est aculeus ad pungendos boues. Massiliensibus Egullats dicitur. Lutetiæ et reliquis litoribus Oceani particulare nullum nomen habet, cum unico, ut dictum est, nomine Canis omnes Galeos comprehendant. Hujus speciei permulti Lutetiam plerunque Autumno adferuntur: nam aliis anni temporibus rarissimos cernas, tunc quidem ulnæ longitudinem, crurisque crassitiem adæquantes: quo tempore fœminas fœtas esse, ova super mammis ad præcordia continentes, catulosque pedis longitu dinem æquare in utero persæpe conspeximus. Hoc a cæteris discrepat, quod dentes longos, acutos et prominentes, et caudam Rhinæ quodammodo similem gerat. Colore externo, internisque partibus quantum ab aliis discrepet, ex sequentibus descriptionibus intelliges. Maris autem figuram ac formam sequens figura te docebit.
Acanthus, Græcis: Spinax, Latinis: Azio, Venetis: Aguseo, Genuensibus: Gallice, Chien de mer. {71}