Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Galeus palumbus lævis.
1. Læuium et aculeis carentium Galeorum peculiare, ac sibi veluti præcipuum Aristoteli nomen obtinuit, qui Massiliensium vulgo a cutis colore Palumbus appellatur: hunc enim solum λεῖον dixit. Differt a Spinace, quod etsi aspera cute conuestiatur, tamen aculeis caret. Ab Hinnulo vero, quod cute minime sit maculosa, dentesque acutos et raros, distentam caudam et admodum latam, ac candidum hepar præ se ferat. Cætera, non utero modo, aut masculorum propendentibus apophysibus, sed reliquis etiam partibus cum aliis conuenit.