CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Galeus hinnulus.

1. Læuium Mustelorum altera, species, Νέϐρις apud Græcos, apud Latinos autem Hinnulus, ab albis maculis, per ejus cutem ad dorsum undecunque dispersis, nomen habet. Massiliensium vulgus, apud quos frequentissimum est, Nissolam appellat: Oceano nostro nullo seorsum nomine ab aliis secernitur, cum tamen multum a cæteris differat. Est enim rostro latiore, naribus patulis, ore magis capaci, dentibus obscuris atque obtusis, ut in Raia flassada dicemus: colore candidiore, corpore rotundo, et in longitudinem protenso. Atque hac præcipue nota a Spinace differt, quod inter duas ani pinnas et caudam, tertiam quandam minorem gerat, nullis aliis præterquam stellato Galeo communem. Porro carne præditus est sapidiore, ac melioris succi: cute admodum glabra, hepate quoque nigricante, atque in duos lobos diviso, præter aliorum morem. {72}
Νέϐρις, Græcis: Latinis, Galeus hinnulus: Massiliensibus, La Nissole.