CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Squatina.

1. Rhinam Græci, Latini Squatinam, Galli Angelum marinum vel Angelotum vocant: quòd binis alis utrinque expansis, quemdam veluti Cherubum referre videatur. Magnus est piscis, ac longè Adriatico ac Ligustico, quàm Oceano maximus, ut apud Venetos ac Ligures quadraginta interdum librarum pondus excedat. Cartilaginosus est, viuiparus, contractiore ac longiore, quàm Raia aut Pastinaca, corpore, quaternis alis ad latera communitus est: capite ferè circinnato, ore firmis dentibus circumuallato, in Ranæ marinæ speciem. Id autem habet antrorsum apertum, non autem parte corporis supina ut Raiæ ac Galei. Quinetiam quas branchias Raiæ supina parte ostendunt, eas Squatinæ in lateribus, Galeorum more, præ se ferunt. Bis singulis annis parit Squatina, incipiente Autumno fœlicius, & circa vergiliarum occasum, septenos aut octonos singulo partu emittens: cuius pellem piscatores Itali prius glubunt, quàm foro exponant. Ea enim assulis distenta, & exiccata, fabris lignariis ad opera perpolienda, ut & Canicularum apud nos, pellis utilis est. {78}
Ῥίνη, Græce: Latinè, Squatina: Gallicè, Ange, ou Angelot de mer: Italis, Squaro.