Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Squatina.
1. Rhinam Græci, Latini Squatinam, Galli Angelum marinum vel Angelotum vocant: quod binis alis utrinque expansis, quemdam veluti Cherubum referre videatur. Magnus est piscis, ac longe Adriatico ac Ligustico, quam Oceano maximus, ut apud Venetos ac Ligures quadraginta interdum librarum pondus excedat. Cartilaginosus est, viviparus, contractiore ac longiore, quam Raia aut Pastinaca, corpore, quaternis alis ad latera communitus est: capite fere circinnato, ore firmis dentibus circumvallato, in Ranæ marinæ speciem. Id autem habet antrorsum apertum, non autem parte corporis supina ut Raiæ ac Galei. Quinetiam quas branchias Raiæ supina parte ostendunt, eas Squatinæ in lateribus, Galeorum more, præ se ferunt. Bis singulis annis parit Squatina, incipiente Autumno fœlicius, et circa vergiliarum occasum, septenos aut octonos singulo partu emittens: cujus pellem piscatores Itali prius glubunt, quam foro exponant. Ea enim assulis distenta, et exiccata, fabris lignariis ad opera perpolienda, ut et Canicularum apud nos, pellis utilis est. {78}
Ῥίνη, Græce: Latine, Squatina: Gallice, Ange, ou Angelot de mer: Italis, Squaro.