Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Torpedo oculata.
1. Falluntur mirum in modum, qui Plinium reprehendunt, quod Torpedinis id genus, quod in tergore sex, atque interdum septem, aut eo minus maculas, quosdam quasi oculos referentes gerat, Oculatam appellavit: atque id cognomen ad Melanurum potius referendum esse autumant. Verum si ab oculorum pulchritudine et magnitudine Melanurus oculati apud Latinos nomen receperit, quid vetat quominus a multorum oculorum specie, Torpedinis hoc genus, a superiore multum distans, etiam oculatum appellemus? Ipsa etenim dictio oculorum multitudinem potius, quam magnitudinem sonat: quanquam etiam utrumque significare possit. Ac, quantum illi censores paulo (ut mihi videtur) rigidiores fallantur, ipsum vulgus Romanum satis indicat: a quo adhuc hodie, nemine docente, Occhiatella dicitur. Verum de hoc, in Melanuro latius. Cæterum, hæc Torpedo non magnitudine ac specie tantum, verum etiam carnis lentore alteram imitatur: solis quinque, sex, atque interdum septem oculorum maculis ab ea differt: quas ita exacte delineatas in medio tergore præ se fert, ut neminem pictorem judices rectius aut exactius quicquam effingere potuisse: alioqui naturales oculos parvos habet, ad superius descriptam, Torpedinem accedentes. {93}
Torpedo oculata, Occhiatella, Romanis. {94}