CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Torpedo oculata.

1. Falluntur mirum in modum, qui Plinium reprehendunt, quòd Torpedinis id genus, quod in tergore sex, atque interdum septem, aut eo minus maculas, quosdam quasi oculos referentes gerat, Oculatam appellauit: atque id cognomen ad Melanurum potius referendum esse autumant. Verùm si ab oculorum pulchritudine & magnitudine Melanurus oculati apud Latinos nomen receperit, quid vetat quominus à multorum oculorum specie, Torpedinis hoc genus, à superiore multùm distans, etiam oculatum appellemus? Ipsa etenim dictio oculorum multitudinem potius, quàm magnitudinem sonat: quanquam etiam utrumque significare possit. Ac, quantum illi censores paulò (ut mihi videtur) rigidiores fallantur, ipsum vulgus Romanum satis indicat: à quo adhuc hodie, nemine docente, Occhiatella dicitur. Verùm de hoc, in Melanuro latius. Cæterùm, hæc Torpedo non magnitudine ac specie tantùm, verùm etiam carnis lentore alteram imitatur: solis quinque, sex, atque interdum septem oculorum maculis ab ea differt: quas ita exactè delineatas in medio tergore præ se fert, ut neminem pictorem iudices rectius aut exactius quicquam effingere potuisse: alioqui naturales oculos paruos habet, ad superius descriptam, Torpedinem accedentes. {93}
Torpedo oculata, Occhiatella, Romanis. {94}