CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aquila marina.

1. Pastinaca major, veteribus Græcis ἀετὸς, Latinis Aquila marina dicta est, quod magnas ac distentas, in alarum formam, pinnas gerat: sitque capite atque oculis fere miluinis. Aquitani Taram francam vocant, ad superius descriptæ Pastinacæ differentiam: Romanorum vulgus Aquilonem: Genuenses, ab oblonga et fere murina cauda, duarum ulnarum longitudinem interdum excedente, Pesce ratto nominant. Illyrii, lingua utentes Italica, Rospum, hoc est bufonem marinum, a capitis bufonem referentis similitudine, vocaverunt. Piscis est Adriatico satis infrequens, quamobrem Venetiis apud Clodiam insulam aliquando captum ac depictum, cum magna admiratione a circulatoribus circumferri vidimus: cujus descriptionem integram antequam hic proponamus, ne quis nominum ambiguitate atque affinitate decipiatur, illud vos admonitos velim, marinam Aquilam, ab hac quidem alteram esse, sed volucrem, ac super mare ac lacus divagari solitam: cujus ea est natura, ut pisces, acutissimis (unde nomen habet) oculis semel conspectos, a summo aere, deorsum in aquæ profundum delata, protinus capiat ac deuoret: unde Græcis ἁλιαίετος, Latinis Ossifraga dicitur, vulgus nostrum Offraye, Itali, Lacum Lemanum incolentes, Agnistam piumbinam vocant. Cæterum, ut ad majoris Pastinacæ descriptionem redeamus, litoralis est ac cœnosa, capite elato, Aquilæ vel Milui oculos ac rostru referente: dentibus sic in ore dispositis, ut totum ejus palatum, tam superne, quam inferne, iis veluti latioribus tabellis ordine transverso dispositis, constratum præ se ferant. Tergoris color superne quidem livet, subtus autem albicat. Cauda illi est admodum longa, quam piscatores statim ipso pisce adducto auferunt, ob venenati radii noxam, quem in altera Pastinaca descripsimus. Quamobrem etiam iis locis, quibus frequens est, arctissimo interdicto vetitum est, ne publice cum aculeo divendatur. Alioqui dura carne præditus est, inquiunt Galenus et Philotimus, et quæ stomacho magnum in conquendo negotium exhibeat. Imo hoc etiam deterius habet Pastinacarum et Aquilarum caro, quod tetrum ac gravem odorem ipso sapore præ se ferat. Quamobrem eam dum edunt, alliatis condimentis intingere solent, ut acutissimus allii sapor alterum facile obtundat. {97}
Ἀετὸς θαλάττιος, Græcis: Aquila marina, Latinis: Tarafranca, Aquitanis: Aquilone, Romanis: Pesce ratto, Genuensibus: Rospo, Illyriis Italica lingua utentibus. {98}