CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Aquila marina.

1. Pastinaca maior, veteribus Græcis ἀετὸς, Latinis Aquila marina dicta est, quòd magnas ac distentas, in alarum formam, pinnas gerat: sítque capite atque oculis ferè miluinis. Aquitani Taram francam vocant, ad superius descriptæ Pastinacæ differentiam: Romanorum vulgus Aquilonem: Genuenses, ab oblonga & ferè murina cauda, duarum ulnarum longitudinem interdum excedente, Pesce ratto nominant. Illyrii, lingua utentes Italica, Rospum, hoc est bufonem marinum, à capitis bufonem referentis similitudine, vocauerunt. Piscis est Adriatico satis infrequens, quamobrem Venetiis apud Clodiam insulam aliquando captum ac depictum, cum magna admiratione à circulatoribus circumferri vidimus: cuius descriptionem integram antequam hîc proponamus, ne quis nominum ambiguitate atque affinitate decipiatur, illud vos admonitos velim, marinam Aquilam, ab hac quidem alteram esse, sed volucrem, ac super mare ac lacus diuagari solitam: cuius ea est natura, ut pisces, acutissimis (unde nomen habet) oculis semel conspectos, à summo aëre, deorsum in aquæ profundum delata, protinus capiat ac deuoret: unde Græcis ἁλιαίετος, Latinis Ossifraga dicitur, vulgus nostrum Offraye, Itali, Lacum Lemanum incolentes, Agnistam piumbinam vocant. Cæterum, ut ad maioris Pastinacæ descriptionem redeamus, litoralis est ac cœnosa, capite elato, Aquilæ vel Milui oculos ac rostru referente: dentibus sic in ore dispositis, ut totum eius palatum, tam supernè, quàm infernè, iis veluti latioribus tabellis ordine transuerso dispositis, constratum præ se ferant. Tergoris color supernè quidem liuet, subtus autem albicat. Cauda illi est admodum longa, quam piscatores statim ipso pisce adducto auferunt, ob venenati radii noxam, quem in altera Pastinaca descripsimus. Quamobrem etiam iis locis, quibus frequens est, arctissimo interdicto vetitum est, ne publicè cum aculeo diuendatur. Alioqui dura carne præditus est, inquiunt Galenus & Philotimus, & quæ stomacho magnum in conquendo negotium exhibeat. Imò hoc etiam deterius habet Pastinacarum & Aquilarum caro, quòd tetrum ac grauem odorem ipso sapore præ se ferat. Quamobrem eam dum edunt, alliatis condimentis intingere solent, ut acutissimus allii sapor alterum facilè obtundat. {97}
Ἀετὸς θαλάττιος, Græcis: Aquila marina, Latinis: Tarafranca, Aquitanis: Aquilone, Romanis: Pesce ratto, Genuensibus: Rospo, Illyriis Italica lingua utentibus. {98}