CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 15/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Lamia.

1. Latorum ac planorum piscium viuiparorum, ac cartilagineorum, longè maximæ molis euadit, qui Græcis λάμνης, Latinis Lamia dicitur, ipsa voce ad hamiam quodammodo accedente: de quo sic Oppianus,
Et quis vastus aper superabit robore Lamnam!
2. Galeorum generis est, scabráque cute integitur: atque os habet in anteriore capitis parte, rhinæ aut ranæ modo positum: in quo mirum hoc esse videtur, quòd dentibus plus minus ducentis sit refertum, in utraque maxilla per quaternos versus dispositis: ad radicem latis, in acutum ac pyramidem desinentibus, atque ad latera crenatis: quibus nostri fabri aurarii plurimum utuntur: linguas serpentinas falso appellant. Lamias enim qui capiunt, ex earum dentibus ac maxillis magnum quæstum facere solent, quos aiunt aduersus venena conferre: quamobrem auro atque argento vulgus includere solet. Nostris alioqui piscatoribus incognitus est piscis. Genuensibus ac Neapolitanis veteri Lamiæ appellatione notissimus: cuius carne vesci minimè dedignantur.