Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Squatroraia.
1. Anteriore corporis parte Raiam, posteriore Squatinam refert: qui piscis Græcis Rhinobatos, Latinis Squatroraia dicitur, quadam veluti utriusque piscis concubitus enata coniectura. Cartilagineus est, planus, Oceano infrequens, Genuensibus ac Venetis peculiaris, apud quos Squatrolinus appellatur. Hujus figuram apud te facile coniicies, si quidem utriusque piscis hic tibi depicti formam {79} diligenter consideraveris. Aspera cute præditus est, lignis perpoliendis utilis, sub qua, candida atque edulis caro continetur.