CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Squatroraia.

1. Anteriore corporis parte Raiam, posteriore Squatinam refert: qui piscis Græcis Rhinobatos, Latinis Squatroraia dicitur, quadam veluti utriusque piscis concubitus enata coniectura. Cartilagineus est, planus, Oceano infrequens, Genuensibus ac Venetis peculiaris, apud quos Squatrolinus appellatur. Huius figuram apud te facilè coniicies, si quidem utriusque piscis hîc tibi depicti formam {79} diligenter consideraueris. Aspera cute præditus est, lignis perpoliendis utilis, sub qua, candida atque edulis caro continetur.