CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Raiæ multorum generum.

1. Raiam Latini, Græci ab ossea spina, quæ veluti rubus, secundum corporis medium ad ipsius caudæ extremum prætenditur, βάτον, quasi rubum, appellarunt. Huius piscis tres tantùm species Aristoteles constituit: Raiam, quæ magis est communis: Læuiraiam, cuius cutis est læuis: & Stellarem, quæ stellulis albis est distincta. Nos autem sex Raiarum differentias aliquando percepimus, non nomine tantùm vulgari, verumetiam gustu plurimùm inter se differentes. Omnes quidem cartilaginei generis, planas, pinnis carentes, extrema corporis latitudine natantes: quarum maribus geminum quiddam circa excrementi ostium propendet: fœminis genitale muliebri est ferè consimile: habéntque cartilagineum aliquid in utero, quale in Galeis diximus, in quo humor ad oui similitudinem consistit. Branchias parte supina gerunt, ut reliqua ferè cartilaginea plana: omnibus os subtus parte supina situm est. Quamobrem nisi conuersæ resupinentur, cibum corripere nequeunt. Harum fœtus adhuc pusillos Galli Papiliones nominant. De his itaque nos sigillatim hoc ordine dicere oportet.