Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Raiæ multorum generum.
1. Raiam Latini, Græci ab ossea spina, quæ veluti rubus, secundum corporis medium ad ipsius caudæ extremum prætenditur, βάτον, quasi rubum, appellarunt. Hujus piscis tres tantum species Aristoteles constituit: Raiam, quæ magis est communis: Læuiraiam, cujus cutis est lævis: et Stellarem, quæ stellulis albis est distincta. Nos autem sex Raiarum differentias aliquando percepimus, non nomine tantum vulgari, verumetiam gustu plurimum inter se differentes. Omnes quidem cartilaginei generis, planas, pinnis carentes, extrema corporis latitudine natantes: quarum maribus geminum quiddam circa excrementi ostium propendet: fœminis genitale muliebri est fere consimile: habentque cartilagineum aliquid in utero, quale in Galeis diximus, in quo humor ad ovi similitudinem consistit. Branchias parte supina gerunt, ut reliqua fere cartilaginea plana: omnibus os subtus parte supina situm est. Quamobrem nisi conversæ resupinentur, cibum corripere nequeunt. Harum fœtus adhuc pusillos Galli Papiliones nominant. De his itaque nos sigillatim hoc ordine dicere oportet.