Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Raia proprie dicta.
1. Peculiare nomen habet Raia, quæ Romanorum vulgo Perosa vel Petrosa, Massiliensibus Clavellata, Gallis Raia bouclata vocatur. Notior ea quidem, quam ut pluribus explicari debeat. Non enim ea lævis est, nec multum stellata, cæteris omnibus ubique notior ac delicatior. Cujus figuram hic tibi proximam habes. {80}
Βάθος, Græcis: Raia, Latinis: Vulgo, Raye bouclee: Italis, Perosa, vel Petrosa: Massiliensibus, Clavellade. {81}