CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Læuiraia.

1. Læuiraia longè inferiorem cæteris dignitatem habet. Est enim carne (si ad Stellares conferatur) concoctioni magis renitente, & saporis ingrati. Hanc Massilienses Flassadam à lecti tegminis similitudine, Romani Falsam uelam, à carbasorum forma appellant. Dentibus est obtusis, cute subtus læui, Pastinacæ modo, rostro in fastigium assurgente, prona parte albida, supina subnigra, tactuíque aliquantulum aspera, omnium sui generis piscium post bouem maxima: à quo ipsa corporis tenuitate, rostro, spinis, uncinis, cute, dentibus & ore distinguitur.
2. Est & Miraletus, Læuiraiæ species, quæ pro Raia interdum vendi solet, sed in tantam vastitatem nunquam excrescit. Habet is duas in tergore maculas, Torpedinis oculatæ similes, hócque præcipuè Læuiraiam imitatur, quòd læui cute præditus est: verùm hoc etiam ab ea distat, quòd lineam in tergore hamatam, & ad caudæ extremum productam gerat, ut ex sequenti pictura conspicies. {82}
Læuiraiæ cognomento, Miraleti delineatio. {83}