Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Læviraia.
1. Læviraia longe inferiorem cæteris dignitatem habet. Est enim carne (si ad Stellares conferatur) concoctioni magis renitente, et saporis ingrati. Hanc Massilienses Flassadam a lecti tegminis similitudine, Romani Falsam velam, a carbasorum forma appellant. Dentibus est obtusis, cute subtus lævi, Pastinacæ modo, rostro in fastigium assurgente, prona parte albida, supina subnigra, tactuique aliquantulum aspera, omnium sui generis piscium post bovem maxima: a quo ipsa corporis tenuitate, rostro, spinis, uncinis, cute, dentibus et ore distinguitur.
2. Est et Miraletus, Læviraiæ species, quæ pro Raia interdum vendi solet, sed in tantam vastitatem nunquam excrescit. Habet is duas in tergore maculas, Torpedinis oculatæ similes, hocque præcipue Læviraiam imitatur, quod lævi cute præditus est: verum hoc etiam ab ea distat, quod lineam in tergore hamatam, et ad caudæ extremum productam gerat, ut ex sequenti pictura conspicies. {82}