CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Asteria, sive Stellata raia.

1. Stellatas appellant raias tum Græci, tum etiam Latini, quod earum tergora lituris albicantibus sint variegata: cujusmodi ea est, quam Romanum vulgus Rometam vocat. Est autem Miraleto major, multasque in tergore maculas rotundas, Miraleti lituris persimiles gerit: tamen est cute asperiore, crassioreque corpore, cujus cauda permultis veluti spinis horret. Cæterum, gustu ac sapore nihilo est asperis raiis inferior.
2. Raiæ stellatæ quoddam genus Romanum vulgus Arzillam vocat, cujus dentes obtusi sunt, quemadmodum et Flassadæ: a qua hoc præcipue differt, quod cute sit asperiore, et stellas multo quam Rometa, latiores ac pauciores habeat. {84}