Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Bos.
Batidesque boum genus usque proteruum.
2. Et alibi,
Incola bos cœni, qui vasta mole moveturCorporis, et latos sese diffundit in armos,Bissenis magnos cubitis porrectus in artus.
3. Vaccam Ligurum vulgus appellat: Parisinis nostris (apud quos frequentissimus est, sed nunquam integer: talis enim e litore deferri non potest) nullo alio quam Raiæ nomine agnoscitur: quod ejus quidem caro non modo sapore, sed et colore, atque adeo insertis cartilaginibus, majorem Raiam præ se ferat. Proinde trucibus est dentibus, atque in hanc modum inflexis, tribus ordinibus in maxilla dispo sitis, iisque mobilibus, ore maximum rictum ostendente: uncinos utrinque ad capitis latera gerit, permultos quidem eos, et ad caudam incuruatos. Colore est totius corporis livido, nullisque maculis aut uncinis distincto. Falluntur qui Bouem marinum cornibus præditum esse censent: nihil enim tale in ejus figura percepi, quam hoc loco proferrem, nisi tot Raiarum pictura abunde tibi satisfaceret. Piscem hunc Oppianus homicidam cognominat, quod eum asserat undis immersos ac natantes homines, sua corporis mole ac vastitate suffocare, nec liberam illis respirationem permittere.