CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 13/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Bos.

1. Bos, vastissimum Raiarum genus, latissimum ac magis amplum est: unde illud Oppiani,
Batidésque boum genus usque proteruum.
2. Et alibi,
Incola bos cœni, qui vasta mole moueturCorporis, & latos sese diffundit in armos,Bissenis magnos cubitis porrectus in artus.
3. Vaccam Ligurum vulgus appellat: Parisinis nostris (apud quos frequentissimus est, sed nunquam integer: talis enim è litore deferri non potest) nullo alio quàm Raiæ nomine agnoscitur: quòd eius quidem caro non modò sapore, sed & colore, atque adeò insertis cartilaginibus, maiorem Raiam præ se ferat. Proinde trucibus est dentibus, atque in hanc modum inflexis, tribus ordinibus in maxilla dispo sitis, iísque mobilibus, ore maximum rictum ostendente: uncinos utrinque ad capitis latera gerit, permultos quidem eos, & ad caudam incuruatos. Colore est totius corporis liuido, nullísque maculis aut uncinis distincto. Falluntur qui Bouem marinum cornibus præditum esse censent: nihil enim tale in eius figura percepi, quam hoc loco proferrem, nisi tot Raiarum pictura abundè tibi satisfaceret. Piscem hunc Oppianus homicidam cognominat, quòd eum asserat undis immersos ac natantes homines, sua corporis mole ac vastitate suffocare, nec liberam illis respirationem permittere.