CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Rana marina.

1. Tyrannidem in marino litore maximam exercet, quæ à Græcis μάλτη καὶ βάτραχος θαλάττιος, à Latinis Rana marina dicta est. Græcam autem vocem Massiliensium vulgus adhuc imitatum, Baudroïum, nomine à Batracho detorto, appellat. Burdegalenses à piscium, quos deuorat, multitudine, piscari, {86} olum (dum Ranam piscatricem appellare volunt) vocant, Pescheteau. Epidaurii (vulgus Ragusinos nominat) apud quos ingentes huiusmodi pisces reperiri solent, ob deformitatem & fœdum atque horridum corporis aspectum, Diabolum marinum vocarunt: à cuius esu atque inspectione, qui Epirum & Ægæum mare incolunt, plurimùm abhorrent: tantúmque ipsum exenterant, siquando in sagenis capiatur, ut pisces, quos recèns deuorauerat, extrahant. Ranam autem appellatam esse puto à pedibus, quos sub ventre geminos habent, ad Ranæ palustris similitudinem, membrana intertextis, quibus verisimile est hunc in Ranæ modum, per maris fundum incedere. Figura est plana, oblongas carne molli, unde illi Malthæ nomen est: tres cubitos in Epiro longa, Massiliæ multò minor: cute undecumque læui: ore tam vasto, ut maximum quenque canem terrestrem absorbere posse videatur. Hoc habet cum Squatina commune, quòd binas utrinque alas præ se ferat, latiores ac densiores tamen, atque in summo magis distentas: grandia foramina duo, eò loci ostendens, in quo reliqua cartilaginea quina habent. Os ante caput, Squatinæ modo, gerit, dentésque confusis ordinibus, superiorem & inferiorem maxillam ambientes, mobiles, albos, oblongos, ad stomachum conuersos: pinnam paulò supra maxillam superiorem admirabilis naturæ: gracilibus quibusdam cornibus, sesquipedalis longitudinis, per ordinem dispositis ita communitam, ut harum prior, secunda multò longior sit, atque in extremo veluti penicillum album cutaneum ostendat, quo vana veluti quadam esca pisciculos fallere solet, unde piscatricis cognomentum habuit: quòd ea algæ aut cœno immersa (est enim æstuarius piscis) nihil præter hæc cornua ostendat, quibus incautos pisces allicit. Unde Oppianus,
Mollitiæ nomen Malthæ quæ ferre videtur,Exitii ignaros pisces sic rana malignaDecipit, imbelles magno deglutit hiatu.
2. Habet & aliam pinnam in medio tergore, priori ferè consimilem: ac præter has, in lateribus, utrinque {87} unam, in gyrum, ut & cauda, crenatam. Ranæ marinæ caput, pelle denudatum, crocodili caput refert, in quo binos calculos reperies planos, talpinum pedem, aut scrupulum medicum referentes. Cartilagineorum marinorum sola creditur oua excludere. Vuluam habet in quolibet latere duas ulnas longam, multis anfractibus circumductam, terrestris ranæ modo: vesicam quoque Delphini vesicæ multò maiorem. Eius hepar in quinos lobos distinctum est, quorum duo utrinque ad latera protrahuntur. Fel autem ex ramo à Pyloro & Ileo prodeunte emergit: stomachum gerit, & intestina carnosa, lienem rubrum, circinnatum, à stomacho inter eius renes dependentem. Cartilagines in rana totidem numerantur, quot in quouis Scheleto, ossium terrestrium animalium formam referentes, sed prorsus medulla carent, præterquam vertebræ. Totidem neruorum coniugamenta in eius cerebro (multum tamen liquido) numerantur, quot in reliquis animantibus. {88}
Βάτραχος θαλάττιος, Græcis: Rana marina, Latinis: Diauolo marino, Italis: Bauldroy, Massiliensibus: Pescheteau, Burdegalis. {89}