CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Rana marina.

1. Tyrannidem in marino litore maximam exercet, quæ a Græcis μάλτη καὶ βάτραχος θαλάττιος, a Latinis Rana marina dicta est. Græcam autem vocem Massiliensium vulgus adhuc imitatum, Baudroïum, nomine a Batracho detorto, appellat. Burdegalenses a piscium, quos deuorat, multitudine, piscari, {86} olum (dum Ranam piscatricem appellare volunt) vocant, Pescheteau. Epidaurii (vulgus Ragusinos nominat) apud quos ingentes hujusmodi pisces reperiri solent, ob deformitatem et fœdum atque horridum corporis aspectum, Diabolum marinum vocarunt: a cujus esu atque inspectione, qui Epirum et Ægæum mare incolunt, plurimum abhorrent: tantumque ipsum exenterant, siquando in sagenis capiatur, ut pisces, quos recens deuoraverat, extrahant. Ranam autem appellatam esse puto a pedibus, quos sub ventre geminos habent, ad Ranæ palustris similitudinem, membrana intertextis, quibus verisimile est hunc in Ranæ modum, per maris fundum incedere. Figura est plana, oblongas carne molli, unde illi Malthæ nomen est: tres cubitos in Epiro longa, Massiliæ multo minor: cute undecumque lævi: ore tam vasto, ut maximum quenque canem terrestrem absorbere posse videatur. Hoc habet cum Squatina commune, quod binas utrinque alas præ se ferat, latiores ac densiores tamen, atque in summo magis distentas: grandia foramina duo, eo loci ostendens, in quo reliqua cartilaginea quina habent. Os ante caput, Squatinæ modo, gerit, dentesque confusis ordinibus, superiorem et inferiorem maxillam ambientes, mobiles, albos, oblongos, ad stomachum conversos: pinnam paulo supra maxillam superiorem admirabilis naturæ: gracilibus quibusdam cornibus, sesquipedalis longitudinis, per ordinem dispositis ita communitam, ut harum prior, secunda multo longior sit, atque in extremo veluti penicillum album cutaneum ostendat, quo vana veluti quadam esca pisciculos fallere solet, unde piscatricis cognomentum habuit: quod ea algæ aut cœno immersa (est enim æstuarius piscis) nihil præter hæc cornua ostendat, quibus incautos pisces allicit. Unde Oppianus,
Mollitiæ nomen Malthæ quæ ferre videtur,Exitii ignaros pisces sic rana malignaDecipit, imbelles magno deglutit hiatu.
2. Habet et aliam pinnam in medio tergore, priori fere consimilem: ac præter has, in lateribus, utrinque {87} unam, in gyrum, ut et cauda, crenatam. Ranæ marinæ caput, pelle denudatum, crocodili caput refert, in quo binos calculos reperies planos, talpinum pedem, aut scrupulum medicum referentes. Cartilagineorum marinorum sola creditur ova excludere. Vulvam habet in quolibet latere duas ulnas longam, multis anfractibus circumductam, terrestris ranæ modo: vesicam quoque Delphini vesicæ multo majorem. Ejus hepar in quinos lobos distinctum est, quorum duo utrinque ad latera protrahuntur. Fel autem ex ramo a Pyloro et Ileo prodeunte emergit: stomachum gerit, et intestina carnosa, lienem rubrum, circinnatum, a stomacho inter ejus renes dependentem. Cartilagines in rana totidem numerantur, quot in quovis Scheleto, ossium terrestrium animalium formam referentes, sed prorsus medulla carent, præterquam vertebræ. Totidem neruorum conjugamenta in ejus cerebro (multum tamen liquido) numerantur, quot in reliquis animantibus. {88}
Βάτραχος θαλάττιος, Græcis: Rana marina, Latinis: Diavolo marino, Italis: Bauldroy, Massiliensibus: Pescheteau, Burdegalis. {89}