CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Torpedo.

1. Torpedo, Græcis olim Νάρκη dicta, utroque vocabulo re ipsa piscis naturam explicante, quòd sua frigiditate torporem manibus inducat. Græcorum vulgus Margotirem appellat. Venetis ferè igotus piscis est: qui si nonnunquam illuc veniat, Sgramphi nomen habet, Romæ non alio quàm Occhiatellæ nomine cognitus. Litoralis est ac cœnosus, Gallico Oceano infrequens, Burdegalis notus, apud quos Tremble appellatur, quasi tremulam dicerent: quòd mucosa ac glabra cute, eáque molli ac frigida, contrectantium manus efficiat tremulas. Primo aspectu Ranam marinam vel Pastinacam refert, nisi multò esset rotundior. Huius pars prona ex cinereo albicat: supina magis canescit: rostrum nullum habet, sed eius loco crenam gerit, inter duo latera parte anteriori impressam: caudam breuiorem quàm Raia: atque ut in Mustelis dispositam, (sulcat enim æquor in contrarium) ad cuius radices duæ pinnulæ enascuntur, multùm in natatione adiuuantes. Oculis est exiguis, parte supina, ut in Raia collocatis: sub quibus duo utrinque foramina in gyrum crenata sunt. Os habet prona parte patulum, in crescentis lunæ figuram, dentibus obtusis, multiplici ordine dispositis, anteriori tantùm parte communitum. Branchias gerit duplices, utrinque quinas, fel pro corporis magnitudine maximum. Cæterùm, usqueadeò est lenta carne, ut nisi frigatur, saporis sit admodum ingrati. Adhuc fricta, non indurescit, ægerriméque coquitur. Febrem, extremis artubus admotam, expellere censent, ut & fluuiatilem Tincam, quam in Fullone postea describemus. Utriusque autem Torpedinis pronæ ac supinæ formam sequens pictura tibi ostendit. {90}
Νάρκη, Græcis: Torpedo, Latinis: Sgrampho, Venetis: Occhiatella, Romanis: Tremble, Burdegalis: Tremorise, Massiliensibus: Torpille, Vulgo. {91}