Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Torpedo.
1. Torpedo, Græcis olim Νάρκη dicta, utroque vocabulo re ipsa piscis naturam explicante, quod sua frigiditate torporem manibus inducat. Græcorum vulgus Margotirem appellat. Venetis fere igotus piscis est: qui si nonnunquam illuc veniat, Sgramphi nomen habet, Romæ non alio quam Occhiatellæ nomine cognitus. Litoralis est ac cœnosus, Gallico Oceano infrequens, Burdegalis notus, apud quos Tremble appellatur, quasi tremulam dicerent: quod mucosa ac glabra cute, eaque molli ac frigida, contrectantium manus efficiat tremulas. Primo aspectu Ranam marinam vel Pastinacam refert, nisi multo esset rotundior. Hujus pars prona ex cinereo albicat: supina magis canescit: rostrum nullum habet, sed ejus loco crenam gerit, inter duo latera parte anteriori impressam: caudam breviorem quam Raia: atque ut in Mustelis dispositam, (sulcat enim æquor in contrarium) ad cujus radices duæ pinnulæ enascuntur, multum in natatione adjuvantes. Oculis est exiguis, parte supina, ut in Raia collocatis: sub quibus duo utrinque foramina in gyrum crenata sunt. Os habet prona parte patulum, in crescentis lunæ figuram, dentibus obtusis, multiplici ordine dispositis, anteriori tantum parte communitum. Branchias gerit duplices, utrinque quinas, fel pro corporis magnitudine maximum. Cæterum, usqueadeo est lenta carne, ut nisi frigatur, saporis sit admodum ingrati. Adhuc fricta, non indurescit, ægerrimeque coquitur. Febrem, extremis artubus admotam, expellere censent, ut et fluviatilem Tincam, quam in Fullone postea describemus. Utriusque autem Torpedinis pronæ ac supinæ formam sequens pictura tibi ostendit. {90}