CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sturio.

1. Sturio marinus ac fluuiatilis piscis, omnium sui generis cartilagineorum, longè delicatissimus {99} est: qui si cum antiquorum piscium nomenclatura conferatur, fortasse Latinorum Acipenseri, Græcorúmque Helopi respondere videbitur. Quod tamen temere affirmare non ausim: tum quòd Latinorum Acipenser, & Græcorum Helops, rarò ab antiquis reperiri solerent (unde illud Porcii in aurem Scipionis apud Macrobium, Vide (inquit) quid agas, Acipenser iste paucorum est hominum) tum quòd pusilli essent Acipenseres antiqui: quamobrem Venetorum vulgus Porcelletas appellauit. Plinii præterea Acipenser, unus omnium squamis ad os conuersis, contra aquæ cursum natat. Quæ cùm Sturioni minus conueniant, controuersiam hanc iis relinquemus, qui rebus obscuris paulò curiosius addicti, etiam interiora maris ac fluminum, paulò liberaliore ingenio perscrutantur. Est igitur Sturio, Tyrrheno atque Adriatico mari infrequens, Ponto & circa Mæotidem paludem frequentissimus: quibus ex locis huius oua, quæ alioqui nigra sunt aduecta, atque in molem ingentem coacta, salita, & cadis inclusa, apud Turcas, Græcos ac Venetos diuenduntur: Cauiarium appellant. Cuius generis est etiam aliud, rufo colore præditum, de quo in Cyprino dicemus. Proinde Sturione Tanais abundat, quod flumen Asiaticis Tana, ipse quoque piscis vulgo Xirichi appellari solet. Exiccatus autem vel insolatus, sale conspersus, & in longiores assulas diffissus, Græcis ac quibusdam Italis optimum edulium præbet, ut crudis eius assulis cum cepis vulgus uti soleat. Integrum piscem Cyprii Moronam vocant: Assulas autem, vulgus Italorum spinalia, aut eo corruptius, Schenalia vocat: quòd totum huius piscis corpus in longum per tergoris spinam, à capite ad caudam disfindere soleant. Ac quòd ex huius piscis folliculo, secundum spinæ longitudinem expanso, Tanais incolæ collam conficiunt (quemadmodum ex Herodoti Strabonísve Antaceo) ob id generali quodam vocabulo, collam appellant, distingúntque sturiones Caffæ populi, in Collam Xirichi, Collam Mersini, Collam Morona, & Collam Zuccha. Cæterum frequentior, delicatior, ac procerior nobis est Sturio ex Ligeri ac Rheno, quàm ex Oceano, aut Mediterraneo mari, ut nostra memoria apud montem Argum, Francisco Regi {100} decem & octo pedes longus aliquando fuerit ostensus. Ea est porrò Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum ac Germanicorum inter se differentia, quæ magnitudine, crassitie, cutis asperitate, & subnigro, subfuluo, aut argenteo colore distingui possit. Quòd autem ad huius piscis descriptionem attinet, hoc animaduertendum est, Sturionem tereti, oblongóque esse corpore, inter rotundos ac planos ambigenti: ut qui subtus quodammodo planus sit, dorso verò semirotundo: Sequanicus ac Ligerinus adultus, tres interdum orgias excedit, Galeum piscem pinnis ac forma referens, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac læui, apud Ferrarienses ac Bononienses argenteo colore fulgens, dorsum & latera tribus veluti carinis distincta ostendit. In dorso, octo quasi ossicula cultellata prominere videas: in lateribus autem utrinque, alia octo & viginti, calli duritiem præ se ferentia, à branchiis ad caudam exporrecta. Cæterum, oblongo rostri mucrone præditus est, porrectámque habet frontem, atque in pyramidem assurgentem. Cirrhos duos oblongos, Mysti modo, sub mento ostendit, sub quo diffissam barbam esse diceres: os ei sub rostro fistulosum vulpeculæ marinæ modo. Proinde totius corporis compage ad Galeos accedit: sed habet Galeus branchias cute contectas: hic verò, operimentum veluti spineum, squamati piscium generis in morem, atque oculos pro corporis mole admodum paruos gerit. Branchias simplices quidem, nec usqueadeò rufas habet: nullísque dentium rudimentis præditus est, imò neque labia exasperata præ se fert: non enim piscibus aut conchis, sed muco potius, aut aliis læuioribus, quinetiam sabulo & arenulis, vesci credibile est. Quamobrem natura illi ventriculum durissimum confecit, adeò strictè tergori inhærentem, ut nili discissum inde euelli possit. Ob quam etiam rationem os illi in tubi modum fistulosum est, quò facilius terram ad imum effodiat, habétque œsophagum undique in rugas contractum, linguam densam & crassam. Ac quando ad internas eius partes ventum est, cor etiam spongiosum ac triangulare pericardio inclusum ostendit: iecur stomachum fulciens, in duos lobos diuisum: oblongos quidem eos, fuscos atque {101} in gyrum crenis aliquot distinctos: quorum dextro lobo vesicula fellis ita adsuta est, ut nulla ferè appareat. Lienem stomacho subiectum, subrubrum, & in V literam efformatum gerit, intestina valida & crassa, tribus tantùm spiris conuoluta. Huius autem piscis effigiem ex sequenti pictura potius, quàm iustam magnitudinem conspicere poteris.
Sturio, Latinis: Vulgo, Esturgeon: Burdegalis, Creac.