CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 05/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Sturio.

1. Sturio marinus ac fluviatilis piscis, omnium sui generis cartilagineorum, longe delicatissimus {99} est: qui si cum antiquorum piscium nomenclatura conferatur, fortasse Latinorum Acipenseri, Græcorumque Helopi respondere videbitur. Quod tamen temere affirmare non ausim: tum quod Latinorum Acipenser, et Græcorum Helops, raro ab antiquis reperiri solerent (unde illud Porcii in aurem Scipionis apud Macrobium, Vide (inquit) quid agas, Acipenser iste paucorum est hominum) tum quod pusilli essent Acipenseres antiqui: quamobrem Venetorum vulgus Porcelletas appellavit. Plinii præterea Acipenser, unus omnium squamis ad os conversis, contra aquæ cursum natat. Quæ cum Sturioni minus conueniant, controversiam hanc iis relinquemus, qui rebus obscuris paulo curiosius addicti, etiam interiora maris ac fluminum, paulo liberaliore ingenio perscrutantur. Est igitur Sturio, Tyrrheno atque Adriatico mari infrequens, Ponto et circa Mæotidem paludem frequentissimus: quibus ex locis hujus ova, quæ alioqui nigra sunt aduecta, atque in molem ingentem coacta, salita, et cadis inclusa, apud Turcas, Græcos ac Venetos divenduntur: Caviarium appellant. Cujus generis est etiam aliud, rufo colore præditum, de quo in Cyprino dicemus. Proinde Sturione Tanais abundat, quod flumen Asiaticis Tana, ipse quoque piscis vulgo Xirichi appellari solet. Exiccatus autem vel insolatus, sale conspersus, et in longiores assulas diffissus, Græcis ac quibusdam Italis optimum edulium præbet, ut crudis ejus assulis cum cepis vulgus uti soleat. Integrum piscem Cyprii Moronam vocant: Assulas autem, vulgus Italorum spinalia, aut eo corruptius, Schenalia vocat: quod totum hujus piscis corpus in longum per tergoris spinam, a capite ad caudam disfindere soleant. Ac quod ex hujus piscis folliculo, secundum spinæ longitudinem expanso, Tanais incolæ collam conficiunt (quemadmodum ex Herodoti Strabonisve Antaceo) ob id generali quodam vocabulo, collam appellant, distinguntque sturiones Caffæ populi, in Collam Xirichi, Collam Mersini, Collam Morona, et Collam Zuccha. Cæterum frequentior, delicatior, ac procerior nobis est Sturio ex Ligeri ac Rheno, quam ex Oceano, aut Mediterraneo mari, ut nostra memoria apud montem Argum, Francisco Regi {100} decem et octo pedes longus aliquando fuerit ostensus. Ea est porro Ponticorum, Adriaticorum, Gallicorum ac Germanicorum inter se differentia, quæ magnitudine, crassitie, cutis asperitate, et subnigro, subfuluo, aut argenteo colore distingui possit. Quod autem ad hujus piscis descriptionem attinet, hoc animaduertendum est, Sturionem tereti, oblongoque esse corpore, inter rotundos ac planos ambigenti: ut qui subtus quodammodo planus sit, dorso vero semirotundo: Sequanicus ac Ligerinus adultus, tres interdum orgias excedit, Galeum piscem pinnis ac forma referens, exili corpore, hirta sursum pelle, deorsum plana ac lævi, apud Ferrarienses ac Bononienses argenteo colore fulgens, dorsum et latera tribus veluti carinis distincta ostendit. In dorso, octo quasi ossicula cultellata prominere videas: in lateribus autem utrinque, alia octo et viginti, calli duritiem præ se ferentia, a branchiis ad caudam exporrecta. Cæterum, oblongo rostri mucrone præditus est, porrectamque habet frontem, atque in pyramidem assurgentem. Cirrhos duos oblongos, Mysti modo, sub mento ostendit, sub quo diffissam barbam esse diceres: os ei sub rostro fistulosum vulpeculæ marinæ modo. Proinde totius corporis compage ad Galeos accedit: sed habet Galeus branchias cute contectas: hic vero, operimentum veluti spineum, squamati piscium generis in morem, atque oculos pro corporis mole admodum parvos gerit. Branchias simplices quidem, nec usqueadeo rufas habet: nullisque dentium rudimentis præditus est, imo neque labia exasperata præ se fert: non enim piscibus aut conchis, sed muco potius, aut aliis lævioribus, quinetiam sabulo et arenulis, vesci credibile est. Quamobrem natura illi ventriculum durissimum confecit, adeo stricte tergori inhærentem, ut nili discissum inde evelli possit. Ob quam etiam rationem os illi in tubi modum fistulosum est, quo facilius terram ad imum effodiat, habetque œsophagum undique in rugas contractum, linguam densam et crassam. Ac quando ad internas ejus partes ventum est, cor etiam spongiosum ac triangulare pericardio inclusum ostendit: jecur stomachum fulciens, in duos lobos divisum: oblongos quidem eos, fuscos atque {101} in gyrum crenis aliquot distinctos: quorum dextro lobo vesicula fellis ita adsuta est, ut nulla fere appareat. Lienem stomacho subjectum, subrubrum, et in V literam efformatum gerit, intestina valida et crassa, tribus tantum spiris convoluta. Hujus autem piscis effigiem ex sequenti pictura potius, quam justam magnitudinem conspicere poteris.
Sturio, Latinis: Vulgo, Esturgeon: Burdegalis, Creac.