CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 12/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Attilus.

1. Sturioni magna ex parte respondet piscis cartilagineus, Ferrariæ frequentissimus, inter Padi diuitias merito connumeratus, quem Adanum vulgus vocat, quémque puto antiquorum esse Attilum. Ingentis est magnitudinis, cætera Sturionem tam internis, quàm externis partibus refert: hoc dempto, quòd pro eminentioribus ac callosis illis elatis tuberculis, quibus Sturio quinis carinis præditus est, hic stigmatis tantùm liuidis, sessilibúsque maculis, in cute minus aspera, ad latera sit distinctus. {102} Præterea unicam tantùm pinnam ab ano ad caudam gerit: Sturio autem duas habet. Cæterum, os Attilo prominet oblongum, fistulosum, sublongo etiam naso: sed carne non est usqueadeò delicata ut Sturionis: nec enim tanti in Ferrariensi aut Bononiensi foro piscario venire solet. Capitur interdum sagena, cucurbitis fulta, & transuersum in amnem coniecta, præcedentibus utrinque sandaliis, in quibus piscatores Attilos secundum rapidi fluminis cursum in sagenam cogant. Piscem istum, Padi alumnum ac peculiarem inertia pinguescere Plinius tradit, quo nostra Gallia, atque adeò Germania & Hispania caret: talísque eius est figura, qualem depictum vides.
Attilus piscis, Eridano peculiaris. {103}