CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Ichthyocolla.

1. Nullo, aut admodum paruo nutriendis corporibus nostris est usui, qui Pontico vulgo Collanus piscis, Bononiensibus Copsus appellatur. Valet autem ad conglutinandas omnis generis chartas, atque instrumenta musica, reliquáque lignaria incrustamenta, quæ tessellato, imbricato, & vermiculato opere fiunt. Quamobrem cùm antiqui nullum aliud nomen peculiare haberent, quod huic pisci imponerent, partem pro toto accipientes ichthyocollam, ut & Itali Colpiscem, & vulgus Colabuccum appellauerunt. Quanquam ex multorum aliorum piscium folliculis Ichthyocolla fieri soleat. Ferrarienses (apud quos, pro Sturione, nequissima Ichthyopolarum impostura interdum venditur, quum eius caro multum inferioris sit notæ) piscem Iudaicum nominauerunt. Est Italiæ fluminibus Eridano, aut Pado tantum peculiaris: Herodoto à magnitudine qua cetaceos pisces æquare conspicitur, Antaceus: Pomponio quoque Magnus vocitatus est, ac Boristhenis incola. Est enim præcipuæ magnitudinis piscis, Sturioni & Attilo cognatus, qui quòd quaternis veluti barbis ad labia sit communitus, ab iis qui Tanaim incolunt, vulgo Barbota dicitur. Germanis, apud quos sexcentarum librarum pondo ex Danubio aduectum conspeximus, ab ingenti, & quasi cuiusdam paruulæ domus magnitudine, Hyperbolice Hausen dictus est. Ossibus ac spinis caret, oblongámque ac propè teretem formam refert: hoc à Sturione, atque Attilo præcipuè dissidens, quòd rostro careat, magnum oris rictum præ se ferat, sítque sublutea, dura, læui ac glabra cute conuestita carne. Proinde oculos pro corporis mole admodum exiguos ostendit: bináque ante ipsorum canthum, parua atque aperta foramina: pinnas in tergore duas, ad caudam erectas, sub qua tertiam videas podici vicinam: ac branchia veluti spineo tegmine communita, Sturionis modo: magis tamen bifurcam habet caudam, præcipuáque à cæteris piscibus nota discernitur, quòd paulò supra spineum operimentum branchiarum, quodam ad eius latera impresso foramine peruius sit. Mirum est, collam ex solo huius piscis folliculo à capite ad caudam {104} per spinæ longitudinem extenso in Ponto fieri, cùm Dioscorides ex ventre piscis cetacei confici referat. Germani hanc vesiculam in Ichthyocolla exprimentes, Hausen plosen nominant, quam recèns ab ipso pisce detractam agglomerant ac transsuunt, exiccatámque ad nos ex Ponto transmittere solent. Carnem autem huius, sale conspersam, Græcorum vulgus in deliciis habet, Moronam appellantes: quam Venetiis publicè diuendi solitam, quidam Silurum esse putant: à quo tamen quantum hic piscis distet, suo loco docebimus. Hic tantùm Collani figuram, qualem aliquando vidimus, ostendere libet.
Ichthyocolla, Græcis: Collanus piscis, Latinis: Ferrariensibus, Copesce: reliquis Italis, Calpesce: Incolis Tanais, Barbotta: Germanis, Hausen: Flandris, Bolich. {105}