CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 17/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Ichthyocolla.

1. Nullo, aut admodum parvo nutriendis corporibus nostris est usui, qui Pontico vulgo Collanus piscis, Bononiensibus Copsus appellatur. Valet autem ad conglutinandas omnis generis chartas, atque instrumenta musica, reliquaque lignaria incrustamenta, quæ tessellato, imbricato, et vermiculato opere fiunt. Quamobrem cum antiqui nullum aliud nomen peculiare haberent, quod huic pisci imponerent, partem pro toto accipientes ichthyocollam, ut et Itali Colpiscem, et vulgus Colabuccum appellaverunt. Quanquam ex multorum aliorum piscium folliculis Ichthyocolla fieri soleat. Ferrarienses (apud quos, pro Sturione, nequissima Ichthyopolarum impostura interdum venditur, quum ejus caro multum inferioris sit notæ) piscem Judaicum nominaverunt. Est Italiæ fluminibus Eridano, aut Pado tantum peculiaris: Herodoto a magnitudine qua cetaceos pisces æquare conspicitur, Antaceus: Pomponio quoque Magnus vocitatus est, ac Boristhenis incola. Est enim præcipuæ magnitudinis piscis, Sturioni et Attilo cognatus, qui quod quaternis veluti barbis ad labia sit communitus, ab iis qui Tanaim incolunt, vulgo Barbota dicitur. Germanis, apud quos sexcentarum librarum pondo ex Danubio aduectum conspeximus, ab ingenti, et quasi cujusdam parvulæ domus magnitudine, Hyperbolice Hausen dictus est. Ossibus ac spinis caret, oblongamque ac prope teretem formam refert: hoc a Sturione, atque Attilo præcipue dissidens, quod rostro careat, magnum oris rictum præ se ferat, sitque sublutea, dura, lævi ac glabra cute conuestita carne. Proinde oculos pro corporis mole admodum exiguos ostendit: binaque ante ipsorum canthum, parva atque aperta foramina: pinnas in tergore duas, ad caudam erectas, sub qua tertiam videas podici vicinam: ac branchia veluti spineo tegmine communita, Sturionis modo: magis tamen bifurcam habet caudam, præcipuaque a cæteris piscibus nota discernitur, quod paulo supra spineum operimentum branchiarum, quodam ad ejus latera impresso foramine pervius sit. Mirum est, collam ex solo hujus piscis folliculo a capite ad caudam {104} per spinæ longitudinem extenso in Ponto fieri, cum Dioscorides ex ventre piscis cetacei confici referat. Germani hanc vesiculam in Ichthyocolla exprimentes, Hausen plosen nominant, quam recens ab ipso pisce detractam agglomerant ac transsuunt, exiccatamque ad nos ex Ponto transmittere solent. Carnem autem hujus, sale conspersam, Græcorum vulgus in deliciis habet, Moronam appellantes: quam Venetiis publice divendi solitam, quidam Silurum esse putant: a quo tamen quantum hic piscis distet, suo loco docebimus. Hic tantum Collani figuram, qualem aliquando vidimus, ostendere libet.
Ichthyocolla, Græcis: Collanus piscis, Latinis: Ferrariensibus, Copesce: reliquis Italis, Calpesce: Incolis Tanais, Barbotta: Germanis, Hausen: Flandris, Bolich. {105}