Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Silurus.
1. Ichthyocollam refert, qui Græcis à motus caudæ celeritate Ælurus & Silurus, Oppiano, ab animalis terrestris similitudine, Hiæna dicitur: habet enim veluti iubas quasdam à ceruice deorsum exporrectas, quæ totam ipsius caudam ambiunt. Byzantinum vulgus, apud quos frequens ex Strimone conspicitur, antiquam dictionem retinens, Glagnum ab insigni glabritie nominauit. Piscis est fluuiatilis, haud ita delicatus, cuius caro sale condita, præter alimentum, eum etiam usum præbet, quòd spiculis corporibus infixis extrahendis sit utilis: pellis autem, quæ in morem anguillæ læuis, sed multò magis dura est, contegendorum Turcarum tympanis, membranæ loco, inseruiat. Cæterum Agonum Mediolanensem referret, nisi maior esset: atque etiam hoc dempto, quòd Agonus caudam seorsum à tergoris pinnis seiunctam habet. Hiænæ autem cauda, Corduli caudæ similis est, quemadmodum & Corduli anguillæ, qui tres pisces in natando corpus in spiras agunt serpentium more. Verùm etiam confusos in ore dentes habet Silurus, multis ordinibus in maxilla dispositos: os magnum & amplum: branchias utrinque quaternas, eásque duplices, nouissima excepta: fel maximum iecori annexum, maiórque in fluminibus quàm in æquore euadit, in quo etiam rarius reperitur. Huius piscis esu, ex suæ legis interdicto, Iudæi abstinent, quòd glaber sit, & squamis careat.