CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 14/05/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Silurus.

1. Ichthyocollam refert, qui Græcis a motus caudæ celeritate Ælurus et Silurus, Oppiano, ab animalis terrestris similitudine, Hiæna dicitur: habet enim veluti jubas quasdam a cervice deorsum exporrectas, quæ totam ipsius caudam ambiunt. Byzantinum vulgus, apud quos frequens ex Strimone conspicitur, antiquam dictionem retinens, Glagnum ab insigni glabritie nominavit. Piscis est fluviatilis, haud ita delicatus, cujus caro sale condita, præter alimentum, eum etiam usum præbet, quod spiculis corporibus infixis extrahendis sit utilis: pellis autem, quæ in morem anguillæ lævis, sed multo magis dura est, contegendorum Turcarum tympanis, membranæ loco, inserviat. Cæterum Agonum Mediolanensem referret, nisi major esset: atque etiam hoc dempto, quod Agonus caudam seorsum a tergoris pinnis seiunctam habet. Hiænæ autem cauda, Corduli caudæ similis est, quemadmodum et Corduli anguillæ, qui tres pisces in natando corpus in spiras agunt serpentium more. Verum etiam confusos in ore dentes habet Silurus, multis ordinibus in maxilla dispositos: os magnum et amplum: branchias utrinque quaternas, easque duplices, novissima excepta: fel maximum jecori annexum, majorque in fluminibus quam in æquore evadit, in quo etiam rarius reperitur. Hujus piscis esu, ex suæ legis interdicto, Judæi abstinent, quod glaber sit, et squamis careat.