Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Buccinum aut Murex.
1. Murex a Ceryce nomine Græco κήρυξ prodiisse mihi videtur, κ litera mutata in m, η vero in u, et υ in e. Buccinum alii vocant, vel quod buccis admotum sonos musicos edat, vel quod buccas inflare tibicines cogat. Ejus enim concha antiquis tibicinibus fuit idonea: de qua Ovidium sic cecinisse puto:
— cava buccina sumitur illiTortilis, in latum quæ turbine surgit ab imo.
2. Est enim ejus concha etiam turbinata, et in anfractum intorta, sed quam purpura minor: unde et a quibusdam filius Purpuræ dicitur: nullisque aculeis exertis clavata apparet, quemadmodum Purpuræ concha, sed scabra est: habetque (inter notas a Plinio descriptas) rotunditatem oris in margine incisam. Uterque autem piscis, purpureum colorem fundit, estque Massiliæ, Genuæ ac Venetiis in cibis expetitus: sed Buccini caro Purpuræ carne durior est. Ambo quoque favare Aristoteli dicuntur, quod sane hoc pacto faciunt: Oua sub lapide prona parte oblonga, albaque deinceps pendentia disponunt, quæ ita disposita favi nomen habent, ab apum similitudine. Supini autem sub lapide stabulantur cum favificant: quo vero tempore favos extruunt, si incoquantur et abscindantur, ova intro continere comperientur, quæ salinario lentore lapidibus et cautibus ferruminant, ut inde decidere non possint, quod tam magno artificio construunt, ut nihil coaceruatum esse videatur. Hæc autem favificatio verna esse solet. Cæterum Buccini concha ut plurimum minimi ovi magnitudinem non excedit. Strias in tergore quinas habet, ut Nerita, plærisque in gyrum tuberculis obtusis brevibusque obseptas, multo quam in Purpura frequentioribus. Sed ubi in claviculam desinunt, unicus tantum eam comitatur. Interna parte incisam oris rotunditatem habet, turbinum mo {425} do, et canalem ad latus, per quem linguam exerit, Purpurarum more: eodemque operculo contegitur, quo etiam turbinata omnia, ne in testas contracta ab externis offendantur. Color Buccini testæ intus lacteus, foris est fulvus: tantaque magnitudine nonnunquam crescit, ut ad Crateiam Purpuræ et Buccini Decacotyli, id est, decem cotylarum, capaces reperiantur. Cæterum Lunæ incremento pleniores sunt: æstate vero gracilescunt. Athenæus, Galenus, Dioscorides, Oribasius plura de Buccinis medicamenta conscripserunt: a quibus singula peti possunt. {426}