Copier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Petrus Bellonius - De aquatilibus. », in Bibliothèque Ichtya,
état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
Copier dans le presse-papierSource de référence
Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653. ,
Buccinum aut Murex.
1. Murex à Ceryce nomine Græco κήρυξ prodiisse mihi videtur, κ litera mutata in m, η verò in u, & υ in e. Buccinum alii vocant, vel quòd buccis admotum sonos musicos edat, vel quòd buccas inflare tibicines cogat. Eius enim concha antiquis tibicinibus fuit idonea: de qua Ouidium sic cecinisse puto:
— caua buccina sumitur illiTortilis, in latum quæ turbine surgit ab imo.
2. Est enim eius concha etiam turbinata, & in anfractum intorta, sed quàm purpura minor: unde & à quibusdam filius Purpuræ dicitur: nullísque aculeis exertis clauata apparet, quemadmodum Purpuræ concha, sed scabra est: habétque (inter notas à Plinio descriptas) rotunditatem oris in margine incisam. Uterque autem piscis, purpureum colorem fundit, éstque Massiliæ, Genuæ ac Venetiis in cibis expetitus: sed Buccini caro Purpuræ carne durior est. Ambo quoque fauare Aristoteli dicuntur, quod sane hoc pacto faciunt: Oua sub lapide prona parte oblonga, albáque deinceps pendentia disponunt, quæ ita disposita faui nomen habent, ab apum similitudine. Supini autem sub lapide stabulantur cùm fauificant: quo verò tempore fauos extruunt, si incoquantur & abscindantur, oua intrò continere comperientur, quæ salinario lentore lapidibus & cautibus ferruminant, ut inde decidere non possint, quòd tam magno artificio construunt, ut nihil coaceruatum esse videatur. Hæc autem fauificatio verna esse solet. Cæterum Buccini concha ut plurimùm minimi oui magnitudinem non excedit. Strias in tergore quinas habet, ut Nerita, plærisque in gyrum tuberculis obtusis breuibúsque obseptas, multò quàm in Purpura frequentioribus. Sed ubi in clauiculam desinunt, unicus tantùm eam comitatur. Interna parte incisam oris rotunditatem habet, turbinum mo {425} do, & canalem ad latus, per quem linguam exerit, Purpurarum more: eodémque operculo contegitur, quo etiam turbinata omnia, ne in testas contracta ab externis offendantur. Color Buccini testæ intus lacteus, foris est fuluus: tantáque magnitudine nonnunquam crescit, ut ad Crateiam Purpuræ & Buccini Decacotyli, id est, decem cotylarum, capaces reperiantur. Cæterum Lunæ incremento pleniores sunt: æstate verò gracilescunt. Athenæus, Galenus, Dioscorides, Oribasius plura de Buccinis medicamenta conscripserunt: à quibus singula peti possunt. {426}