CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusBellonius - De aquatilibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Belon, Petri Bellonii Cenomani De aquatilibus, Libri duo cum iconibus ad viuam ipsorum effigiem, quoad eius fieri potuit, expressis. Ad amplissimum Cardinalem Castillionæum, Paris, Apud Carolum Stephanum, Typographium Regium, 1653.

Nerite cochlea.

1. Nerite quoque turbinati generis conchula, testam in anfractum intortam habet: qua penitus inclusa, nulla ex parte præterquam capite conspicua est. VirlisLutetiæ, Armoricis Bigornet & Bigorneau vocari solet: apud quos tanta est huius pisciculi frequentia, ut summo prouentu indigenæ, dum æstus abscessit, magnos aceruos è saxis legant ac bulliant, carnémque è testis (quò leuius ferantur) eximant, & accolis mediterraneorum tractuum diuendant. Pulmenta autem quæ ex his conficiuntur, minio tincta esse dixeris: quod à rubro ipsarum papauere prouenit. Prisci enim Naticem siue Neriten testam habere aiunt læuem, amplam, rotundam, buccino similem: papauere tamen non (ut Buccinum) nigro præditam, sed rubro. Est autem id papauer, excrementitium quiddam, membrana obuolutum, omnibus testaceis generibus præcipuè esculentum. Natices sua saxa relinquunt mari tranquillo, ac sordibus vacuo, ut pascantur. Quoties autem flatibus procellosum est mare, tum quidem saxis adhærescunt more Lepadum, Aporrhaidum ac cæterorum generis eiusdem. Aristoteles audire eas & olfacere scribit: subterfugiunt {428} enim piscatores, si vocem ediderint. In Mediterraneo mari, in quo æstus non ita reciprocantur, piscatores conchulas legentes in lintre esse oportet, quos si Nerites, quæ tunc saxo extra aquam hærent, senserint, tunc sese à saxo soluentes, in mare præcipites ruere conspexi: atque hoc quidem esse puto, quod Aristoteles ait piscatores Neritas legentes tacere, ne ipsos fugiant. Athenæus Anirtes & Anarites vocat. Testam habent læuem, rotundam, exiguam, ut neque in Oceano, neque in Mediterraneo pollicis crassitudinem excedant. Huius autem carnes vulgus Græcum crudas edit, quibus appetentiam maximè excitari ait, & potissimùm si cum cæpis etiam crudis comedantur.
Nerita vel Nerite Græcis & Latinis, Virlis Lutetiæ, Bigornet & Bigorneau Armoricis.